Acts 16:15
Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. + 16.15 Cœgit nos. RAB. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:3Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. + 19.3 Compulit illos. ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit.
Judges 19:19habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio.
2 Kings 4:8Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
Luke 9:4Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. + 9.4 Ibi manete. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthæum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur.
Luke 14:23Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. + 14.23 Exi in vias et sepes, etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a præsentis vitæ desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.
Acts 8:12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. + 8.12 Philippo. RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Jesu Christi. ID. Cujus erant ignari vel (ut prædictum est) in nomine Jesu Trinitatem prædicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.