Mark 6:10
Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. + 10.11 Interrogate quis. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia prædicatio lædatur. Dignus sit. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. Ibi manete. AMBR. Dat constantiæ generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandæ causa non suppetat.
Luke 10:7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. + 10.7 In eadem autem domo. Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus cœlestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex prædicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiæ necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim. Nota quod uni operi prædicatorum duæ mercedes debentur: una in via, quæ nos in labore sustentat; alia in patria, quæ nos in resurrectione remunerat.
Acts 17:5Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.