The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:9

Luke 10:9

et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And heal the sick that are therein, and say unto them, The kingdom of God is come nigh unto you.

In Context

8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: + 10.8 Et in quamcunque civitatem. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus communicare, ab impiorum per omnia societate secerni.

10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:

Read all of Luke 10

Cross References

Matthew 3:2et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 3.2 Pœnitentiam. Hoc præco nuntiat, quod post per seipsam Veritas; pœnitentia præcedit, sequitur promissio regni: qui vere pœnitet, in se præteritos errores, deinde erigit animum ad cœleste regnum. Si gratis in baptismo fit remissio, cur prædicatur pœnitentia? Sed triplex est modus pœnitentiæ. Primus, errores et omnia mala ante baptismum abrenuntiare et condemnare: quod necesse est ad Christum venturis. Secundus, post baptismum lapsos per pœnitentiam revocari. Tertius, quo sancti quotidie a talibus purgantur peccatis sine quibus vita non agitur. Pœnitere est ante acta deflere, et deflenda non committere. Pœnitentibus regnum cœlorum adesse dicitur. Non terrena, ut in veteri lege: et hoc per obedientiam Christi. Et hoc regnum cœlorum primus Joannes prædicavit: Pœnitentiam agite. Prima virtus est, per pœnitentiam perimere veterem hominem, et vitia odisse: quod qui non facit, non modo virtutes non comprehendit, sed nec etiam supplicia fugit. Pœnitentiæ virtus timore concipitur, qui est initium sapientiæ. Pœnitentia a puniendo, qua quisque punit quod illicite commisit. Pœnitentiam agere est dignos fructus pœnitentiæ facere. Regnum cœlorum. Id est Christus, per quem sancti regnant in cœlestibus. Vel Evangelium, quo invitat ad regnum. Appropinquavit enim, etc. Nisi appropinquaret, nemo redire posset: quia infirmi et cæci via (quæ est Christus) carebant: quam parans Joannes pœnitenti anteponit.

Matthew 10:7Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. + 10.7 Appropinquabit regnum cœlorum. Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum.

Mark 6:13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. + 6.13 Et ungebant oleo. ID. Jacobus dicit: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum ungentes eum oleo Jac. 5., etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumeni et alii ægroti ungantur oleo a pontifice consecrato.

Luke 10:11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. + 10.11 Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere.

John 3:3Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. + 3.3 Amen, amen dico. Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incœpit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri. AUG. Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quæ est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quæ est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahæ sunt nati, sive per liberam sive per ancillam. Nisi quis. Necessarium est visibile sacramentum aquæ ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animæ invisibilis. Renatus fuerit. CHRYS. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno cœlorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.

Acts 28:7In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:8Luke 10Luke 10:10 →