Luke 10:11
Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. + 10.11 Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:14Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. + 10.14 Excutite pulverem de pedibus. Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. Excutite pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, etc., usque ad per ipsum Salvatorem narrantur abluti.
Luke 10:9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Acts 13:40Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
Acts 13:51At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. + 13.51 Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.
Romans 10:21Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. + 10.21 Tota die. Toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi, opera et affectus ample ostendi Judæis; vel in parte diei totius, in cruce expandi manus meas, etc. Expandi manus. Quasi dicat: Ampliora ostendi Judæis. Etenim nullum eis beneficium negavit; nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille autem dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.