The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 11 › Lucam 11:14

Lucam 11:14

Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. + 11.14 Et erat ejiciens. Post prædicationis verba quæ humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui prædicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthæus hunc dæmoniacum etiam cæcum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a dæmone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso dæmone, et omni spurcitia idololatriæ, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he was casting out a devil, and it was dumb. And it came to pass, when the devil was gone out, the dumb spake; and the people wondered.

In Context

13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? + 11.13 Quanto magis. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater cœlestis filiis suo timore et amore præditis, non deficientia bona largitur in cœlis.

15Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 11.15 In Beelzebub. Ninus rex, conditor Ninive, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit, cujus simulacri similitudinem suscipientes Chaldæi Bel vocabant. Palæstini suscipientes, Baal dicebant, Moabitæ Beelphegor. Judæi autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, Zebub musca, inde Beelzebub, id est, vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris, qui in templo ejus immolabatur. Asserebant etiam Judæi in hoc simulacro principem dæmoniorum habitare, per cujus potestatem dicebant Jesum dæmonia pellere.

Read all of Lucam 11

Cross References

Matthew 9:32Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. + 9.32 Hominem. Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per prædicationem ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Græce usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt.

Mark 7:32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. + 7.32 Surdum et mutum. BEDA. Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiæ dextera salvet. HIERON. Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cæcatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, dæmone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. Et deprecabantur. Incarnationem Domini prophetæ et patriarchæ cupiebant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 11:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 11:13Lucam 11Lucam 11:15 →