Matthew 9:32
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. + 9.32 Hominem. Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per prædicationem ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Græce usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As they went out, behold, they brought to him a dumb man possessed with a devil.
In Context
31Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
Cross References
Matthew 12:22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. + 12.22 Et curavit. Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent.
Luke 11:14Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. + 11.14 Et erat ejiciens. Post prædicationis verba quæ humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui prædicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthæus hunc dæmoniacum etiam cæcum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a dæmone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso dæmone, et omni spurcitia idololatriæ, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.