The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 11 › Lucam 11:15

Lucam 11:15

Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 11.15 In Beelzebub. Ninus rex, conditor Ninive, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit, cujus simulacri similitudinem suscipientes Chaldæi Bel vocabant. Palæstini suscipientes, Baal dicebant, Moabitæ Beelphegor. Judæi autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, Zebub musca, inde Beelzebub, id est, vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris, qui in templo ejus immolabatur. Asserebant etiam Judæi in hoc simulacro principem dæmoniorum habitare, per cujus potestatem dicebant Jesum dæmonia pellere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But some of them said, He casteth out devils through Beelzebub the chief of the devils.

In Context

14Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. + 11.14 Et erat ejiciens. Post prædicationis verba quæ humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui prædicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthæus hunc dæmoniacum etiam cæcum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a dæmone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso dæmone, et omni spurcitia idololatriæ, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.

16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.

Read all of Lucam 11

Cross References

Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.

Mark 3:22Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 3.22 Et Scribæ. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribæ, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilæa et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quæ sunt civitates gentilium: et Scribæ ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judæorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribæ et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem dæmoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.

John 7:20Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere? + 7.20 Dæmonium. Quærunt occidere et, quod pejus est, dicunt eum dæmonium habere, qui dæmonia pellit.

John 8:52Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. + 8.52 Nunc cognoscimus. Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio pejor.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 11:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 11:14Lucam 11Lucam 11:16 →