Luke 9:49
Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. + 9.49 Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:27Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris.
Mark 10:13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. + 10.13 Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.
Acts 4:18Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
1 Thessalonians 2:16prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. + 2.16 Pervenit. Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excæcentur. Usque in finem. Quia in fine sæculi convertentur Judæi nonnulli. Ore, aspectu, etc. Os et aspectus cessabant, quia coram alloqui non poterat Apostolus; sed cor et sollicitudo non quiescit.