bible.software › Luke › Luke 11 › Luke 11:30
Luke 11:30
Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For as Jonas was a sign unto the Ninevites, so shall also the Son of man be to this generation.
In Context
29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. + 11.29 Cœpit dicere. Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quærebant de cœlo, et illis hic respondet. Signum quærit et signum non dabitur illi, etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in cœlum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.
31Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. + 11.31 Regina austri surget. Hic condemnata plebe Judæorum, Ecclesiæ mysterium exprimitur, quæ in Ninivitis per pœnitentiam (quæ peccatum abolet) in regina austri studium percipiendæ sapientiæ (quæ peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, aut peccare nescias. In judicio. Non mille annis ante judicium sicut Judæi fingunt, sed in ipso judicio surget. Cum viris. BED. Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum. Condemnabit. Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judæam audire hominem sapientia famosum, sed Judæi veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant. In prædicatione. Jonas paucis diebus, Christus longo tempore prædicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.
Read all of Luke 11
Cross References
Jonah 2:10Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.]
Matthew 12:40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. + 12.40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.
This Verse In Other Editions
Study Luke 11:30