Lucam 11:31
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. + 11.31 Regina austri surget. Hic condemnata plebe Judæorum, Ecclesiæ mysterium exprimitur, quæ in Ninivitis per pœnitentiam (quæ peccatum abolet) in regina austri studium percipiendæ sapientiæ (quæ peccatum cavet) de totis finibus orbis congregatur, ut veri Pacifici verba cognoscat. Ex duobus enim constat Ecclesia, ut aut peccare desistas, aut peccare nescias. In judicio. Non mille annis ante judicium sicut Judæi fingunt, sed in ipso judicio surget. Cum viris. BED. Ecce communis ostenditur resurrectio, tam bonorum quam malorum. Condemnabit. Non potestate judicii sed comparatione melioris facti, quia, relicto imperio, venit in Judæam audire hominem sapientia famosum, sed Judæi veram Dei sapientiam cum ipsis conversantem, non audiunt sed blasphemant. In prædicatione. Jonas paucis diebus, Christus longo tempore prædicavit. Ille peregrinis, Christus suis civibus. Ille signum non fecit, Christus multa fecit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Cross References
1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Jeremiah 3:11Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. + 3.11 Justificavit animam. Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo Luc. 18..
Luke 3:22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. + 3.22 In te complacui. Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quæcunque habes tu, mea sunt.
Romans 2:27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? + 2.27 Judicabit, etc. ORIG. In carne est circumcisio. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.
Hebrews 11:7Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. + 11.7 Fide Nœ, etc. Et justitiæ, etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non præcepisset.