Matthew 12:40
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. + 12.40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 63:9et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, + 63.9 Conturbati. Ibid. Fuerunt illi qui, salutis suæ consilium quærentes, dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? 1
Jonah 2:2Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.
Matthew 27:40et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. + 27.40 Si Filius Dei es. Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiæ non demonstraret.
John 2:19Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.