The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:34

Luke 11:34

Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The light of the body is the eye: therefore when thine eye is single, thy whole body also is full of light; but when thine eye is evil, thy body also is full of darkness.

In Context

33Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. + 11.33 Nemo. BED. Qui in figura reginæ et Ninivitarum Ecclesiam prætulit Synagogæ, etc., usque ad apertam lucis januam nolunt ingredi credendo.

35Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint. + 11.35 Vide ergo ne, etc. Post institutionem rectæ fidei etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera, sed etiam cogitationes et cordis intentiones mundentur, quasi dicat: Ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo, et in Ecclesiam pono. Vos autem, quantum ex vobis est, lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera. Hæc contra hypocrisim Pharisæorum subdole signa quærentium specialiter dicta, nos juxta moralem sensum generaliter instruunt.

Read all of Luke 11

Cross References

2 Kings 6:15Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? + 6.15 Heu, heu, etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.

Isaiah 6:10Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.] + 6.10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.

Isaiah 42:19Quis cæcus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini?

Jeremiah 5:21Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. + 5.21 Audi, popule stulte. Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Isræl enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Qui non habes cor. Dat intelligi quod absque præcepto naturaliter debemus intelligere quæ recta sunt. Qui habentes, etc. Cui simile: oculos habent, et non videbunt, etc., Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis Psal. 113..

Mark 4:12ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:33Luke 11Luke 11:35 →