Luke 11:35
Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint. + 11.35 Vide ergo ne, etc. Post institutionem rectæ fidei etiam de bonis operibus et bona intentione instruit, ut non tantum opera, sed etiam cogitationes et cordis intentiones mundentur, quasi dicat: Ego lucernam fidei in vestris sensibus accendo, et in Ecclesiam pono. Vos autem, quantum ex vobis est, lucernas vestras accendite, id est intentiones cordis vestri mundate, ut ex intentione munda placeant etiam opera. Hæc contra hypocrisim Pharisæorum subdole signa quærentium specialiter dicta, nos juxta moralem sensum generaliter instruunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Take heed therefore that the light which is in thee be not darkness.
In Context
Cross References
Proverbs 16:25Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
Isaiah 5:20Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
John 7:48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? + 7.48 Nunquid ex principibus aliquis, etc. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem, credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur: Ut non videntes videant, et videntes cæci fiant Joan. 9..
Romans 1:22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. + 1.22 Stulti facti sunt. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.
1 Corinthians 1:19Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. + 1.19 Scriptum est enim. Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est.
James 3:13Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. + 3.13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Confutatis illis qui nec vitæ sanctitatem, nec linguæ continentiam habent, monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant, ut sapientiam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo, quia qui proclivior est ad docendum quam faciendum, aliquando jactantiam, vel contentionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores, et alia multa mala.