The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:52

Luke 11:52

Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. + 11.52 Quia tulistis clavem. Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litteræ sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo ædificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Woe unto you, lawyers! for ye have taken away the key of knowledge: ye entered not in yourselves, and them that were entering in ye hindered.

In Context

51a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. + 11.51 Usque ad sanguinem Zachariæ. Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi, et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit, necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant, laicos, et eos qui altaris officio mancipantur.

53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, + 11.53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et legisperiti. Quam vera perfidiæ simulationis et impietatis suæ crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.

Read all of Luke 11

Cross References

Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.

Luke 19:39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. + 19.39 Magister. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos æstimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.

John 9:24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.

Acts 5:40Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. + 5.40 Cæsis, etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:52

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:51Luke 11Luke 11:53 →