The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 11 › Lucam 11:51

Lucam 11:51

a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. + 11.51 Usque ad sanguinem Zachariæ. Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi, et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit, necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant, laicos, et eos qui altaris officio mancipantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From the blood of Abel unto the blood of Zacharias, which perished between the altar and the temple: verily I say unto you, It shall be required of this generation.

In Context

50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, + 11.50 A generatione. Omnes mali una generatio sunt, una civitas, unum corpus diaboli, sicut omnes boni una generatio, et unum corpus sunt dicti.

52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. + 11.52 Quia tulistis clavem. Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litteræ sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo ædificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.

Read all of Lucam 11

Cross References

2 Chronicles 24:20Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?

Zechariah 1:1In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens:

Hebrews 11:4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. + 11.4 Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.

1 John 3:12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. + 3.12 Quoniam opera ejus maligna erant. Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quæ offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 11:51

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 11:50Lucam 11Lucam 11:52 →