The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 12 › Lucam 12:26

Lucam 12:26

Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? + 12.26 Si ergo neque. Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, quæ operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creaturæ, quid solliciti estis de cæteris majoribus, id est de animæ conservatione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If ye then be not able to do that thing which is least, why take ye thought for the rest?

In Context

25Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?

27Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. + 12.27 Considerate lilia. Aperta comparatio. Lilia non sicut cæteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium cœlestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus. Nec Salomon. AMBR. Salomon et hic vestitus, et alibi coopertus gloria dicitur, qui infirmitatem corporeæ naturæ veluti quadam virtute mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Vestiebat sicut unum. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur: Operuit istum rubor.

Read all of Lucam 12

Cross References

Psalms 39:6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. + 39.6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. 1

Luke 12:29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: + 12.29 Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 12:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 12:25Lucam 12Lucam 12:27 →