Psalms 39:6
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. + 39.6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 7:7Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. + 7.7 Memento. Ibid. Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanæ brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Quia ventus est. Vita æterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur. Ibid. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit: Et non revertitur. Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio pœnæ, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam,
Job 14:1[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. + 14.1 Homo natus de muliere. GREG. Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam.
Psalms 49:10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 1
Psalms 127:2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. + 127.2 Etenim non potuerunt mihi. AUG. Scilicet prævalere, ut me traherent in consensum peccati. 1
Proverbs 13:22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. + 13.22 Bonus homo, etc., sæpe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.
Proverbs 27:24non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.