The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:27

Luke 12:27

Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. + 12.27 Considerate lilia. Aperta comparatio. Lilia non sicut cæteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium cœlestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus. Nec Salomon. AMBR. Salomon et hic vestitus, et alibi coopertus gloria dicitur, qui infirmitatem corporeæ naturæ veluti quadam virtute mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Vestiebat sicut unum. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur: Operuit istum rubor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Consider the lilies how they grow: they toil not, they spin not; and yet I say unto you, that Solomon in all his glory was not arrayed like one of these.

In Context

26Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? + 12.26 Si ergo neque. Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, quæ operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creaturæ, quid solliciti estis de cæteris majoribus, id est de animæ conservatione.

28Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? + 12.28 Cras in clibanum. Cras in Scripturis pro futuro ponitur, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30..

Read all of Luke 12

Cross References

1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.

Matthew 6:28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. + 6.28 Et de vestimentis. Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abjicienda est, et spes in Deo habenda est. Considerate lilia agri. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo.

James 1:10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; + 1.10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:26Luke 12Luke 12:28 →