Luke 12:38
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. + 12.38 Et si venerit in secunda, etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiæ est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens, pœnitendo occurreret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 25:6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. + 25.6 Media autem nocte clamor factus est. Id est, nullo sciente vel sperante. Unde Dies Domini sicut fur in nocte veniet I Thess. 3..