Luke 12:37
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 62:5Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. + 62.5 Et gaudebit, etc. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem Gen. II; Matth. 19.. Sacramentum hoc magnum est in Christo et in Ecclesia Ephes. 5..
Zephaniah 3:17Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
Matthew 24:45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? + 24.45 Quis putas est fidelis servus. Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas, quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens. In futuro sibi providens. Quem constituit. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves.
Luke 12:43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. + 12.43 Beatus. Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, æterna beatitudine glorificabitur.
Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
John 13:4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. + 13.4 Surgit a cœna. Ab illa cœlesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam æternæ beatitudinis. Et ponit vestimenta. Prætermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.