Lucam 12:54
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. + 12.54 Dicebat autem. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisæi erant, ut Matthæus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de cœlo quærebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Cum videritis. Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicæ prædicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante æstum, leviores tribulationes ante judicium significat. Nimbus venit. Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt prænoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
55Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
Cross References
1 Kings 18:44In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Achab: Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.