The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:55

Luke 12:55

Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when ye see the south wind blow, ye say, There will be heat; and it cometh to pass.

In Context

54Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. + 12.54 Dicebat autem. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisæi erant, ut Matthæus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de cœlo quærebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Cum videritis. Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicæ prædicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante æstum, leviores tribulationes ante judicium significat. Nimbus venit. Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt prænoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.

56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? + 12.56 Hypocritæ, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.

Read all of Luke 12

Cross References

Job 37:17Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:54Luke 12Luke 12:56 →