bible.software › Luke › Luke 12 › Luke 12:53
Luke 12:53
dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The father shall be divided against the son, and the son against the father; the mother against the daughter, and the daughter against the mother; the mother in law against her daughter in law, and the daughter in law against her mother in law.
In Context
52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres + 12.52 In domo una. Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est. Divisi. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus præferendus. Etenim naturæ pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur. Tres in duos. Id est, filius et filia et nurus, in patrem et matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum.
54Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. + 12.54 Dicebat autem. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisæi erant, ut Matthæus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de cœlo quærebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Cum videritis. Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicæ prædicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante æstum, leviores tribulationes ante judicium significat. Nimbus venit. Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt prænoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.
Read all of Luke 12
Cross References
Micah 7:6Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.]
Matthew 10:21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: + 10.21 Tradet autem frater, etc. Minorem dolorem ingerunt mala quæ ab extraneis: majorem quæ ab illis patimur, de quorum mentibus præsumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissæ charitatis.
This Verse In Other Editions
Study Luke 12:53