The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:56

Luke 12:56

Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? + 12.56 Hypocritæ, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye hypocrites, ye can discern the face of the sky and of the earth; but how is it that ye do not discern this time?

In Context

55Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.

57quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?

Read all of Luke 12

Cross References

1 Chronicles 12:32De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.

Haggai 2:7Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.

Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

Matthew 16:3Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. + 16.3 Rutilat enim. Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.

Luke 19:42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

Galatians 4:4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, + 4.4 Venit plenitudo temporis. Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis. Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. Misit Deus Filium. Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit Ibid. 1.. Deinde conjungit: In propria venit. Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere. Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. Ut adoptionem. Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:56

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:55Luke 12Luke 12:57 →