bible.software › Luke › Luke 12 › Luke 12:57
Luke 12:57
quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Yea, and why even of yourselves judge ye not what is right?
In Context
56Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? + 12.56 Hypocritæ, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.
58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. + 12.58 Cum autem vadis. Cum in hac vita præparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuæ carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Cum adversario. Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in præsenti vita, a quo liberatur qui præceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad pœnam trahat, et ipse exactor qui pœnam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam. Da operam, etc. Hæc etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum præstolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini.
Read all of Luke 12
Cross References
Matthew 15:10Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Matthew 21:32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. + 21.32 Joannes in via justitiæ. Joannem Judæi contemnentes, nec viam justitiæ comprehenderunt, nec de operibus malis pœnitentiam egerunt. Vos autem. GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiæ, in parabolis capiuntur.
John 7:24Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. + 7.24 Nolite judicare, etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus.
Acts 13:26Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. + 13.26 Vobis. RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.
This Verse In Other Editions
Study Luke 12:57