Luke 13:34
Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? + 13.34 Jerusalem, etc. Ubi prophetæ mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Quoties volui congregare. Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Filios tuos. In hoc quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. Quemadmodum avis, etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. + 32.11 Sicut aquila. Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis prædam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo præcessit; unde: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ Matth. 24.. Super cœlos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiæ videt, et pennis amoris pertrahit ad littus æternæ securitatis. Unde: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum Joan. 12.. Sicut aquila, etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiæ sustentat. Provocans. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.
Ruth 2:12Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Nehemiah 9:30Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Psalms 36:7Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias. 1