The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 2 › Ruth 2:12

Ruth 2:12

Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD recompense thy work, and a full reward be given thee of the LORD God of Israel, under whose wings thou art come to trust.

In Context

11Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.

13Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum. + 2.13 Inveniam, etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis, etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8..

Read all of Ruth 2

Cross References

Ruth 1:16Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. + 1.16 Quocunque. Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Lætamini gentes cum plebe ejus Rom. 15..

1 Samuel 24:20Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.

Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1

Psalms 61:4Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. + 61.4 Quousque irruitis. Ibid. Vel, secundum aliam litteram: Quousque apponitis, et idem sensus. Apponunt enim mali super hominem, id est, super Ecclesiam, onera passionum: ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Universi vos. CASS. Vel, secundum aliam litteram: Omnes vos, quasi vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem, non omnes unum, sed Ecclesiam; sed quia Deus susceptor non movebor. AUG. Quousque, a sanguine Abel, etc., usque ad non scilicet quod est fundator altissimus. In hominem. CASS. In corpus potestas vobis data est, non in animam. Irruitis. Non leviter, sed interficitis innocentem; putatis quod sine defensore sit, et quod facile corruat, ut paries inclinatus, qui etiam non impulsus caderet. Et quasi maceria, quæ est constructio saxorum sine ligamine cæmenti; et ne de ipsa novitate firmam putes, addit impulsæ, vel, non est vobis irruendum, quia vos ipsos interficitis universi, etiam consentientes. 1

Psalms 91:4in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. + 91.4 In decachordo. ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. In decachordo. Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 2:11Ruth 2Ruth 2:13 →