Luke 13:35
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. + 13.35 Domus vestra. Templum vel civitas, quia, occiso Domino, Romani quasi vacuum nidum diripientes, tulerunt locum et gentem. Non videbitis me, etc. Nisi pœnitentiam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. Cum dicetis, etc. Hoc quidem turbæ dixerunt Domino veniente in Jerusalem. Sed quia Lucas non dicit Dominum ad Galilæos postea reversum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritatis intelligi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. + 26.31 Urbes vestras. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.
Psalms 118:26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. 1
Isaiah 5:5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. + 5.5 Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.
Isaiah 52:7[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.
Jeremiah 22:5Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.
Hosea 3:4Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.