The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 13 › Luke 13:4

Luke 13:4

Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? + 13.4 Sicut illi decem. Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or those eighteen, upon whom the tower in Siloam fell, and slew them, think ye that they were sinners above all men that dwelt in Jerusalem?

In Context

3Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. + 13.3 Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur.

5Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

Read all of Luke 13

Cross References

Nehemiah 3:15Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse ædificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinæ Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de civitate David. + 3.15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius, etc. ID., ibid. Narrant scriptores, etc., usque ad gradus ipsius Ecclesiæ incrementis et profectibus bonorum operum, quæ per humilitatem fiunt comparans. De civitate David, etc. Civitas David juxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet, et major pars civitatis infra montem jacet in planitie humilioris collis sita. Unde in libro Regum: Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David II Reg. 5.. Et paulo post: Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David Ibid..

Matthew 6:12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. + 6.12 Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.

Luke 7:41Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

John 9:7et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. + 9.7 Et venit videns, etc. Quæritur quomodo istum sine fide sanaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiore, exterius sanasse? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur: iste non propter peccatum, sed propter gloriam Dei languebat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 13:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 13:3Luke 13Luke 13:5 →