Luke 7:41
Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
40Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
Cross References
Isaiah 50:1[Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. + 50.1 Hæc dicit Dominus: Quis est? HIER. Post vocationem gentium, post captionem fortis, cujus præda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judæorum super Sion quæ superius ait: Dereliquit me Dominus, etc. Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Rom. 7.. Qui facit peccatum servus peccati est Joan. 8.. Unde: Non regnet peccatum in corpore vestro Rom. 6..
Matthew 6:12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. + 6.12 Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.
Matthew 18:28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. + 18.28 Invenit unum. Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat: gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus, sed etiam tormentis exspectabat.
Luke 11:4Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Luke 13:4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? + 13.4 Sicut illi decem. Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.
Romans 3:23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. + 3.23 Egent gloria, id est, indulgentia et venia peccatorum.