Luke 13:3
Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. + 13.3 Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I tell you, Nay: but, except ye repent, ye shall all likewise perish.
In Context
Cross References
Matthew 3:10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 3.10 Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. Ad radicem. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor, ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum.
Matthew 22:7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. + 22.7 Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.
Matthew 24:21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Luke 19:42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Luke 23:28Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. + 23.28 Filiæ Hierusalem. Nota cum filios Hierusalem vocat, quod non solæ quæ cum eo venerant a Galilæa, sed etiam ejusdem urbis cives ei multæ mulieres adhæserant. Nolite flere. Ne lamentemini me moriturum, cujus cito resurrectio mortem solvere potest, cujus mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet. Vos potius vestramque progeniem dignis lacrymarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultionem meæ crucis.
Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.