bible.software › Luke › Luke 14 › Luke 14:19
Luke 14:19
Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. + 14.19 Juga boum. Quinque juga boum, quinque corporis sensus, qui recte juga dicuntur, qui in utroque sexu geminantur; qui quoniam non interna, sed sola exteriora cognoscunt et tangunt, recte per eos curiositas designatur, quæ dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescit. Et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus sui. Nec discrepant verba excusantis a significatione sui vitii, dum dicit: Eo probare illa. Quia probatio ad curiositatem solet pertinere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And another said, I have bought five yoke of oxen, and I go to prove them: I pray thee have me excused.
In Context
18Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. + 14.18 Et cœperunt, etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suæ vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam cœlestia diligit, etiamsi ad cœlestia se tendere dicat. Villam emi. Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quæritur, scilicet substantia corporis. AUG. In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. Rogo te. Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.
20Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. + 14.20 Uxorem duxi. Quia multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt, ideo per rem istam carnis voluptas designatur, propter quam ad cœnam Dei fastidiosus venire recusat.
Read all of Luke 14
This Verse In Other Editions
Study Luke 14:19