Luke 14:18
Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. + 14.18 Et cœperunt, etc. Ideo excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem suæ vocis professio excluserit. Excusat autem se omnis qui plus terrena quam cœlestia diligit, etiamsi ad cœlestia se tendere dicat. Villam emi. Villa, id est terrena substantia. Exit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, et hoc est quod ab amatoribus mundi prius quæritur, scilicet substantia corporis. AUG. In empta villa, dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, etc., usque ad amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. Rogo te. Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce dum venire contemnit, superbia in actione.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 29:11Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. + 29.11 Signatus est enim. Hæc impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.
Jeremiah 6:10Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. + 6.10 Incircumcisæ aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11..
Matthew 22:5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: + 22.5 Alius in villam. In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare.
Luke 8:14Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. + 8.14 Suffocantur. Quia voluptates et divitiæ suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus.
Luke 18:24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
John 1:11In propria venit, et sui eum non receperunt. + 1.11 Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt.