Luke 14:21
Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 25:12Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat.
Psalms 38:7Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. + 38.7 Verum tamen. CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. Verumtamen. Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. Omnis homo. AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. Verumtamen. AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. In imagine pertransit. ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. Thesaurizat. ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum. 1
Proverbs 1:20[Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: + 1.20 Sapientia. Hucusque persecutiones, quas Christo Judæi intulere; hinc ea, quæ per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. Sapientia, id est Christus, loquitur foris, id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. Foris. ID. Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: in platea vocem ejus. In plateis dat vocem suam, etc. Quæ ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lucem.
Proverbs 9:3Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Zechariah 11:7Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.