Luke 14:22
Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. + 14.22 Factum est, etc. Multos tales ex Judæis ad cœnam tuam collegimus, sed isti locum convivii tui non implent, superest locus ubi gentium numerositas suscipiatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the servant said, Lord, it is done as thou hast commanded, and yet there is room.
In Context
Cross References
Acts 1:1Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere + 1.1 Sermonem feci. Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii. Feci. Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem. De omnibus. Dictis et factis Christi quæ judicavit officio digna vel idonea suæ dispensationi. Theophile. Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur. Quæ cœpit Jesus facere. A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, usque in diem quo assumptus est in cœlum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in cœlum. Facere. Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.
Colossians 2:9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: + 2.9 Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.
1 John 2:2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.