Lucam 14:23
Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. + 14.23 Exi in vias et sepes, etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a præsentis vitæ desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Cross References
Genesis 19:2et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. + 19.2 Lavate. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur.
Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1
Isaiah 19:24In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio; benedictio in medio terræ
Isaiah 49:5Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. + 49.5 Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Matth. 28..
Zechariah 14:8Et erit in die illa: exibunt aquæ vivæ de Jerusalem: medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum: in æstate et in hieme erunt.
Matthew 21:43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.