bible.software › Luke › Luke 14 › Luke 14:29
Luke 14:29
ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, + 14.29 Omnes qui vident. Sicut ait Apostolus: Facti sumus spectaculum mundo, angelis et hominibus II Cor. 4.. Et in omni quod agimus, considerare occultos adversarios debemus, qui nostris operibus insidiantur, et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores quos habemus ad malum suasores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Lest haply, after he hath laid the foundation, and is not able to finish it, all that behold it begin to mock him,
In Context
28Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, + 14.28 Quis enim ex vobis. Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia præcepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit præceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile ædificantis. Turrim ædificare. Quia sublimia præcepta dedit, ædificandæ sublimitatis comparationem subjungit. Computat sumptus. Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi, et animam præparandam contra adversa mundi.
30dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?
Read all of Luke 14
Cross References
Matthew 27:40et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. + 27.40 Si Filius Dei es. Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiæ non demonstraret.
This Verse In Other Editions
Study Luke 14:29