Luke 14:28
Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, + 14.28 Quis enim ex vobis. Postquam Dominus sequentibus se in Jerusalem dedit sublimia præcepta de contemptu mundi, et de abjectione corporis, supponit præceptum de perseverantia, ad quam necessaria est cum humilitate patientia. Et hoc per simile ædificantis. Turrim ædificare. Quia sublimia præcepta dedit, ædificandæ sublimitatis comparationem subjungit. Computat sumptus. Ille computat sumptus, qui discernit esse erogandam temporalem pecuniam, et cor avertendum a cupiditatibus mundi, et animam præparandam contra adversa mundi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:4et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Proverbs 24:27Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. + 24.27 Præpara. Præparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.
Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
Luke 14:33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. + 14.33 Sic ergo, etc. Infert a præmissis similitudinibus. Quandoquidem non bene potest ædificare qui non computat sumptus, nec secure potest occurrere qui non præmittit legationem, ergo nec meus potest esse discipulus qui non renuntiat omnibus.
1 Thessalonians 3:4Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.