Luke 15:28
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. + 15.28 Indignatus. Indignabantur Judæi et conquerebantur, quia Jesus cum gentibus epularetur. Et adhuc de gentium salute indignantur nec volunt introire. Sed cum plenitudo gentium introierit, egredietur pater ad rogandum Isræl, quando manifesta erit vocatio Judæorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he was angry, and would not go in: therefore came his father out, and intreated him.
In Context
Cross References
1 Samuel 17:28Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. + 17.28 Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia. RAB. Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthæo interficeretur. Unde subdit, ut videres prælium descendisti, id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem præliandi, actus prælii quasi miles sciscitaris.
Isaiah 65:5qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. + 65.5 In furore meo. Furorem, oblivionem, iram, pœnitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et cætera membra quæ habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos.
Jeremiah 35:16Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.
Jonah 4:9Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
Luke 5:30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? + 5.30 Quare, etc. AMBR. Omnis quæstio ex lege quæ tenax justitiæ, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quæ gessit, saluti serviunt. AMBR., BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futuræ pœnæ species præfiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno cœlorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter æmulos legis et gratiæ, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur æternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti cœlestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: Quare cum publicanis, etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evæ: Quid utique Deus dixit: Nolite manducare ex omni ligno? Gen. 3. Hunc imitantur isti.
Luke 13:34Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? + 13.34 Jerusalem, etc. Ubi prophetæ mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Quoties volui congregare. Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Filios tuos. In hoc quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. Quemadmodum avis, etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.