Lucam 15:31
At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto him, Son, thou art ever with me, and all that I have is thine.
In Context
Cross References
Mark 7:27Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. + 7.27 Sine prius saturari filios. Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici, et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. Filiorum. BEDA. Mira conversio: nam Isræl quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: Circumdederunt me canes multi Psal. 21.. De nobis: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili Joan. 10..
Romans 9:4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Romans 11:35aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? + 11.35 Aut quis prior. Etsi judicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod ex sola gratia dat bona, et non ex præcedenti merito. AUG. Deus debitor factus est, non aliquid a nobis accipiendo, etc., usque ad et hoc tu fecisti qui laborantes juvisti, etc.