Mark 7:27
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. + 7.27 Sine prius saturari filios. Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici, et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. Filiorum. BEDA. Mira conversio: nam Isræl quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: Circumdederunt me canes multi Psal. 21.. De nobis: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili Joan. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
Cross References
Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.
Matthew 15:23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. + 15.23 Qui non respondit. Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiæ suæ: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judæorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur.
Romans 15:8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: + 15.8 Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..