The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 15 › Luke 15:6

Luke 15:6

et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. + 15.6 Et veniens. Reparato homine ad cœlum redit pastor, ibi angelorum choros invenit. Qui amici, quia in stabilitate sua voluntatem ejus continue custodiunt; qui et vicini, quia claritate visionis ejus fruuntur. Et nota, quod non dicit: Congratulamini ovi inventæ, sed mihi, quia gaudium ejus est vita nostra.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he cometh home, he calleth together his friends and neighbours, saying unto them, Rejoice with me; for I have found my sheep which was lost.

In Context

5Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens: + 15.5 Imponit in humerum. Ovem in humeris posuit, qui, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit: unde humeri Christi crucis brachia sunt, illic peccata nostra deposuit, in illa nobilis patibuli cervice requievit.

7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. + 15.7 Dico vobis. In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super. Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent pœnitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque æqualis potentiæ, hic majoris misericordiæ et majoris gaudii.

Read all of Luke 15

Cross References

Isaiah 66:10Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: + 66.10 Lætamini, etc. HIER. O angeli, o apostoli, tristes de perditione Judæorum infidelium, lætamini consolati de fide et salute gentium de quibus ædificatur Ecclesia.

Luke 15:7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. + 15.7 Dico vobis. In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super. Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent pœnitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque æqualis potentiæ, hic majoris misericordiæ et majoris gaudii.

Luke 15:24quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. + 15.24 Et cœperunt epulari. Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primæ immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera præmunierit, nisi ipsam fidem confitendo prædicaverit, cœlestibus non potest interesse sacramentis.

John 15:14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.

Acts 15:3Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

Philippians 2:17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 15:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 15:5Luke 15Luke 15:7 →