Luke 15:7
Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. + 15.7 Dico vobis. In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super. Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent pœnitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque æqualis potentiæ, hic majoris misericordiæ et majoris gaudii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 30:12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
Luke 5:32Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. + 5.32 Vocare justos. BEDA. Justos vocat eos qui, Dei justitiam ignorantes et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti; et de lege præsumentes, gratiam Evangelii non quærunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiæ pœnitendo submittunt.
Luke 15:29At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. + 15.29 Ecce tot annis. HIER. Justitiam legis secutus, justitiæ Dei non est subjectus. Quæ enim major est justitia Dei quam ignoscere pœnitentibus? Mandatum tuum, etc. Quasi non sit præterire, saluti alterius invidere, vel de justitia se jactare.
Luke 16:15Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. + 16.15 Et ait, etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctæque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hæc tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.
Romans 7:9Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. + 7.9 Ego autem vivebam. Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur. Ego autem vivebam. Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere. Sed cum venisset, etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege. Revixit. Cœpit apparere et rebellare. Revixit, ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra præceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.