The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 15 › Lucam 15:24

Lucam 15:24

quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. + 15.24 Et cœperunt epulari. Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primæ immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera præmunierit, nisi ipsam fidem confitendo prædicaverit, cœlestibus non potest interesse sacramentis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this my son was dead, and is alive again; he was lost, and is found. And they began to be merry.

In Context

23et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: + 15.23 Adducite vitulum. Prædicate Christum et mortem ejus insinuate, ut et corde credat, occisum imitando, et ore percipiat passionis sacramentum ad emendationem.

25Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: + 15.25 Erat autem filius, etc. Filius, id est populus Isræl, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis. Et cum veniret. Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiæ libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium prædicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quæ sint hæc festa Ecclesiæ in quibus se esse non videt.

Read all of Lucam 15

Cross References

Genesis 45:28et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.

Isaiah 66:11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. + 66.11 Ut sugatis. Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est prædicatorum. Unde et Christus: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis Joan. 4.. Et repleamini. Puerpera quæ genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut præberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiæ omnimodæ gloriæ. Ut mulgeatis. Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo prædicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud. Ab ubere. Ab apostolis et prædicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim prædicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum præbeant.

Ezekiel 34:4Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.

Mark 8:22Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.

Luke 15:4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? + 15.4 Qui ex vobis, etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, sæcularibus occupationibus non teneri, caduca non præferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto sæculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniæ non negat. Centum oves. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitæ peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturæ numerus pereunte homine erat diminutus, quærit in terra hominem ut summa integretur. Nonne dimittit. Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 15:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 15:23Lucam 15Lucam 15:25 →