The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 16 › Luke 16:13

Luke 16:13

Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 16.13 Nemo servus. Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniæ Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et æterna diligere. Aut uni adhærebit. AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. Non potestis, etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonæ, illi utique servit qui merito suæ perversitatis rebus istis præpositus princeps mundi a Domino dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

No servant can serve two masters: for either he will hate the one, and love the other; or else he will hold to the one, and despise the other. Ye cannot serve God and mammon.

In Context

12Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? + 16.12 Et si in alieno. Si carnales divitias quæ labuntur non bene dispensatis, veras et æternas divitias quis dabit vobis?

14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. + 16.14 Audiebant autem. Monebat Dominus scribas et Pharisæos non superbe sapere, non de sua justitia præsumere, sed peccatores pœnitentes suscipere: et sua quæ forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi præceptorem misericordiæ, humilitatis, et parcimoniæ, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.

Read all of Luke 16

Cross References

Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.

Luke 9:50Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. + 9.50 Nolite prohibere. Qui enim. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos.

Luke 14:26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. + 14.26 Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.

Romans 6:16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? + 6.16 An nescitis quoniam, etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.

James 4:4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. + 4.4 Adulteri, nescitis, etc. BED. Dixerat supra de apertis inimicis Dei, etc., usque ad et per hoc inimici Dei constituimini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 16:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 16:12Luke 16Luke 16:14 →