The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 4 › Matthew 4:10

Matthew 4:10

Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then saith Jesus unto him, Get thee hence, Satan: for it is written, Thou shalt worship the Lord thy God, and him only shalt thou serve.

In Context

9et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. + 4.9 Hæc omnia tibi dabo. Hæc de arrogantia dicit: non quod totus mundus suus sit. A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit. In his tribus notantur gula, avaritia, superbia. RAB. Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam, etc., usque ad in his tribus omnia genera tentationum comprehenduntur.

11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. + 4.11 Accesserunt. Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum præsidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra præstruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.

Read all of Matthew 4

Cross References

Deuteronomy 6:13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. + 6.13 Per nomen illius jurabis. AUG., quæst. 12. Permittuntur jurare per nomen Dei, etc., usque ad qui autem omnino non jurat, longe a perjurio est.

Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.

1 Chronicles 21:1Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.

Job 1:12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. + 1.12 Dixit ergo Dominus. Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. Ecce omnia quæ habet, etc. Pia dispensatione relaxat et refrænat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quæ divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. Ecce universa... tantum in eum, etc., id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Sed extende. Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Ecce universa quæ habet in manu tua sunt. Manus Satanæ non potestas, sed tentatio: prius Judæa, quæ possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Egressus. Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Egressus Satan. Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Egressusque a facie. Quia, dum usque ad cor prævalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: prænuntiatio tribulationis est lætitia satietatis.

Psalms 109:6Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum. + 109.6 Conquassabit, id est infirmos reddidit, etc., usque ad et nunc judicabit in gentibus, ut ruinas, non erectos impleat. Judicabit in nationibus. CASS. Quasi reges frangit pro superbia: populos judicat propter communia peccata: utrosque ut humilientur ad conversionem. Vel, 1

Matthew 16:23Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. + 16.23 Vade. Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in præsenti data. Ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves, etc. Quæ si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. Quia non. Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quæ est voluntas Patris: sed carnaliter hæc sapis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 4:9Matthew 4Matthew 4:11 →