The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 9 › Lucam 9:50

Lucam 9:50

Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. + 9.50 Nolite prohibere. Qui enim. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus said unto him, Forbid him not: for he that is not against us is for us.

In Context

49Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. + 9.49 Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.

51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

Read all of Lucam 9

Cross References

Joshua 9:14Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.

Matthew 12:30Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. + 12.30 Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.

Matthew 17:24Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? + 17.24 Quid tibi videtur. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.

Mark 9:41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. + 9.41 Et quisquis scandalizaverit. Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici, qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant, exemplo suo perdere poterant. BEDA. Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum: in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem pro veritate scandalum sumitur, utilius nasci permittitur quam veritas relinquatur. Mola asinaria. HIER. Secundum morem provinciæ, etc., usque ad tolerabilior utcunque eum inferni pœna cruciaret.

Luke 16:13Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 16.13 Nemo servus. Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniæ Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et æterna diligere. Aut uni adhærebit. AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. Non potestis, etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonæ, illi utique servit qui merito suæ perversitatis rebus istis præpositus princeps mundi a Domino dicitur.

Philippians 1:15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 9:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 9:49Lucam 9Lucam 9:51 →