The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:19

Luke 17:19

Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. + 17.19 Surge. Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur. Fides tua. Fides quæ ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. Te salvum fecit. In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quæ salvum faciat credentem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto him, Arise, go thy way: thy faith hath made thee whole.

In Context

18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: + 17.20 Interrogatus. Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur. Non venit regnum Dei, etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicæ incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis præfixum, et angelorum est præconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, prædicans, moriens, resurgens, ad cœlos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.

Read all of Luke 17

Cross References

Mark 5:34Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.

Luke 7:50Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. + 7.50 Fides tua te salvam fecit. Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia jam spem ab illo acceperat, a quo salutem quærebat.

Luke 18:42Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:18Luke 17Luke 17:20 →