Mark 5:34
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 1:17Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. + 1.17 Heli ait, Vade in pace, etc. Et abiit mulier, etc. Vides mulieris fidem? Priusquam acciperet quod postulaverat, perinde confisa est, quasi jam accepisset. In causa erat, quod orasset multo cum fervore, citra ullam hæsitationem. Abiit pacato animo, quasi totum impetrasset. Insuper Deus totam anxietatem jam illi excussit ex animo, largiturus quod petebat. Hanc feminam imitemur, et in omnibus afflictionibus ad Deum confugiamus. Si nobis non fuerint liberi, ab illo postulemus, quos si acceperimus, multa cura educamus, etc.
2 Kings 5:19Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore.
Matthew 9:2Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. + 9.2 Offerebant. Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. Fidem. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. Confide, fili, remittuntur tibi. Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus.
Mark 5:29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Luke 7:50Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. + 7.50 Fides tua te salvam fecit. Fides salvam fecit, quia quod petiit, posse accipere non dubitavit, quia jam spem ab illo acceperat, a quo salutem quærebat.
Luke 17:19Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. + 17.19 Surge. Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur. Fides tua. Fides quæ ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati. Te salvum fecit. In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quæ salvum faciat credentem.