Luke 17:8
et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? + 17.8 Et ministra mihi. Ministrat conditori qui ejus naturam considerans, et ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat. Minister enim a minori statu dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
Cross References
Genesis 43:16Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.